

Canticum Canticorum*
Caput 1: Versus 4
Nigra sum.Postquam Ecclesia in cellaria est perducta, per cognitionem scilicet et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere, et in ejus gratia gaudere didicit, restat ostendere, quod pro amore illius et pro acquisitione bonorum, quae gustavit, certamen subeat, et quid afflictionis toleret.Nigra.Quasi dicat: promittitis vos mecum ituras, et potest vos tribulatio deterrere quam patior: sed ne afflictio, nec infamia vos deterreant, quia haec virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum amoris.Nigra.Rursus adolescentulis sponsa respondet, et agitur de manifesta tentatione.Nigra.Vilis quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo.Sicut tabernacula Cedar.Hicsicutponitur non pro veritate, sed pro aestimatione insipientium, qui eam putant vitiorum, vel daemonum mansionem;sicut pelles Salomonishic ponitur pro veritate.CedarIsmaelis filius fuit, cujus manus contra omnes, et manus omnium contra eum, nullum inter homines habens locum, sed in tabernaculis pro nequitia, et ira semper habitans. Sic et justi pro meritis suis creduntur expelli et affligi, et quasi hostes omnium judicantur: unde dicitur,Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum[Matth. 10.].Sicut pedes.Ecclesia in se carnalia mortificans desideria, et decorata virtutibus, vero pacifico dignum fit habitaculum. Ideo caro Dominici hominis vocatur pellis, quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur, ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum.